Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 106 —
Nec refert, dominos illic, famulosve requiras ;
Tota domus duo sunt: idem parentque iubentque.
Ergo ubi Coelicolae parvos tetigere penates,
Submissoque humiles intrarunt vertiee postes ;
Membra series posito iussit relevare sedili.
Quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit, et i'gnes
Suscitât hesternos, foliisque et cortice sicco
Nutrit, et ad flammas anima producit anili:
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno ;
Quodque suus coniux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furca levât ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno ;
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam, sectainque domat ferventibus undis.
Interea médias falluut sermouibus lioras,
Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic
Fagineus, curva clavo suspensus ab ansa :
Is tepidis impletur aquis, artusque fovendos
Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis
Impositus lecto, sponda pedibusque salignis.
Vestibus Imnc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant : sed et liaec viUsque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere Dei. Mensain succincta tremensque