Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 105 --
Et trépidât, nec, quo sustineatur, habet.
Decidit; atque cadens, Pater, o! pater, auferor,
inquit.
Clauserunt virides ora loquentis aquae.
At pater infelix, nec iam pater, Icare, clamat,
Icare, clamat, ubi es? quove sub axe volas?
Icare, clamabat : pennas adspexit in undis.
Ossa tegit tellus; aequora nomen habent.
Philemon et Baucis.
{Ovid. Met. VIII. 622.)
......Est tiliae contermina quercus
Collibus in Phrygiis, modico circumdata muro.
Haud procul hinc stagnum; tellus habitabilis olim;
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
luppiter hue, specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere, locum requiemque petentes :
Mille domos clausere serae. Tamen una recepit,
Par va quidem, stipulis et canna tecta palustri:
Sed pia Baucis anus , parilique aetate Philemon
Ilia sunt annis iuncti iuvenilibus ; ilia
Consenuere casa, paupertatemque fatendo
Effecere levem, nec iniqua mente ferendam.