Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 104 --
Dum monet, aptat opus puero, moustratque moveri :
Erudit infirmas ut sua mater aves.
Inde sibi factas humeris accommodat alas:
Perque novum timide corpora librat iter.
Iamque volaturus parvo dedit oscula nato :
Nec patriae lacrimas continuere genae.
Monte minor collis, campis erat altior acquis :
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas
Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
Iamque novum delectat iter: positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.
Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
Iam Samos a laeva fuerant Naxosque relictae,
Et Paros, et Clario Delos amata Deo.
Dextra Lebynthos erant, sylvisque umbrosa Ca-
lymne,
Cinctaque piscosis Astypalaea vadis :
Quum puer, incautis nimium temerarius ausis,
Altius egit iter, deseruitque ducem.
Vincla labant, et cera Deo propiore liquescit:
Nec tenues ventos brachia mota tenent.
Territus e summo despexit in aequora coelo:
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant cerae; nudos quatit ille lacertos,