Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 103 --
Qua fugiaiu dominum, nulla, nisi ista, via est.
Per Styga detur iter : Stygias tranabimus undas !
Sunt mihi naturae iura novanda meae ;
Ingenium mala saepe movent. Quis crederet um-
quani
Aërias hominem carpere posse vias?
Hemigium volucres disponit in ordine pennas ,
Et leve per lini vincula nectit opus:
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis :
Finitusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pennasque renidens,
Nescius haec humeris arma parata suis.
Cui pater, His, inquit, patria est adeuuda carinis :
Hac nobis Minos efFugiendus ope.
Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeaea, comesque Boötae
Ensiger Orion adspiciendus erit.
Me pennis sectare datis : ego praevius ibo.
Sit tua cura sequi: me duce tutus eris.
Nam sive aetherias vicino sole per auras
Ibimus; impatiens cera caloris erit.
Sive humiles propiore freto iactabimus alas;
Mobilis aequoreis penna madescet aquis.
Inter utrumque vola : ventos quoque, nate, tiineto ;
Quaque ferent aurae, vela sccunda dato.