Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 95
Ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque,
Occurrensque sibi Venturas adspicit iindas ;
Et nunc ad fontes, nunc in mare versus apertum,
Incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
Innumeras errore vias, vixque ipse reverti
Ad limen potuit; tanta est fallacia tecti.
Aetna.
{Virgil. Aen. III. 571.)
......Horriiicis tonat Aetna ruinis,
liiterdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla :
Attollitque globos flammarum, et sidera lambit :
Interdum scopulos avulsaque viscera mentis
Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est, Enceladi semiustum fulmine corpus
Urgeri mole bac, ingentemque insuper Aetnam
Impositam, ruptis flammam exspirare caminis :
Et, fessum quoties mutet latus, intremere omnem
Murmure Trinacriam et coelum subtexere fumo.