Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
92 -
Diminui nostri corporis ossa pûtes.
Nec coelum spectare licet ; sed prona senectus
Terram, qua genita est, quam reditura, videt:
Fitque tripes, prorsus quadrupesque, ut parvulus
infans,
Et per sordentem (flebile!) serpit humum.
Gloria.
{Ovid. Amor. I. 15, 9.)
Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide :
Dum rapidas Simo'is in mare volvet aquas.
Vivet et Ascraeus, dum nmstis uva tumebit :
Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto^ cantabitur orbe ;
Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno.
Cum sole et luna semper Aratus erit.
Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent, dum meretri.x blanda, Menandros erit.
Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciat aetas,
Aureaque Aesonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucretî,
Exitio terras qunm dabit una dies.