Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 91 -
Incommoda Senectutis.
(Com. GaUus Eleg-. I. 195.)
Stat dubius tremulusque, senes, semperque ma-
lorum
Credulus et stultus, quae facit ipse timet.
Laudat praeteritos, praesentes despicit annos :
Hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.
Se solum doctum, se iudicat esse peritum:
Et quod sit sapiens desipit inde magis.
Multa licet nobis referons, eademque revolvens
Horret, et alloquium conspuit ipse suum.
Deficit auditor, non deficit ipse loquendo:
O sola fortes garrulitate senes!
Omnia nequidquam clamosis vocibus implet:
Nil satis est : horret, quae placuerc modo.
Arridet de se ridentibus, ac sibi plaudens
lucipit opprobrio laetior esse suo.
Hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas
Defiuit, et pigris gressibus ima perit.
Non habitus, non ipse color, non gressus euntis.
Non species eadem, quae fuit ante, manet.
Labitur ex humeris demisso corpore vestis,
Quaeque brevis fuerat, iam modo longa mihi est.
Contrahimur miroque modo decrescimus, ipsa