Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 87 -
Spes.
{Ooid. Pont. r. 6. 29.)
Haec Dea, quum fugerent sceleratas numina terras,
In Dïs invisà sola remansit humo.
Haec facit, ut vivat vinctus quoque compede fossor,
Liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit, ut, videat quum terras undique nullas,
Naufragus, in mediis brachia iactet aquis.
öaepe aliquem sellers medicorum cura reliquit;
Nec spes huic, vena déficiente, cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem:
Atque aliquis pendens in cruce vota facit.
Haec Dea quam muitos laqueo sua colla ligantes
Non est propositi passa perire nece!
Pax.
{Tibull. I. 10. 45.)
......Pax Candida primum
Duxit araturos sub iuga curva boves.
Pax aluit vites, et succos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque vigent: at tristia duri
Militis in tenebris occupât arma situs.