Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 86 --
Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci:
Turpe laborantem deseruisse ratem.
Turpe sequi casum, et fortunae cedere, amicum
Et, nisi sit felix, esse negare suum.
Non ita vixerunt Stropbio atque Agamemnone nati:
Non haec Aegidae Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas :
In quorum plausus tota theatra sonant.
Perfidia.
{Ovid. Trist. I. 8; 1.)
In caput alta suum labentur ab aequore retro
Flumina: conversis Solque recurret equis:
Terra feret stellas: coelum findetur aratro :
Unda dabit flammas: et dabit ignis aquas:
Omnia naturae praepostera legibus ibunt:
Parsque suum mundi nulla tenebit iter.
Omnia iam fient, fieri quae posse negabam:
Et nihil est, de quo non sit habenda fides.
Haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
Laturum misero quem mihi rebar opem.